monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 9
{II} e vilissimis quidem hodieque est - ob id creditum et id e vetustissimis esse - quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino.